- ANICII
- ANICIIflorentis iam olim Rei publ. Romanae temporibus, clari atque illustres habiti sunt. I. enim Anicius Gallus Lucii fil. Marci nepos de Illyriis, et rum Rege Gentio triumphavit, Propraetor an. urb. Cond. 585. Et L. Anicius Gallus, Lucii, fil. Lucii nepos, Consul fuit cum collega Corn. Cethego an. urb. Cond. 593. Anicius Cerealis sub Nerone Consuldesignatus fuit. Ex ea familia primus ille Christianus senator Anicius Iulianus. Ex ea V. C. Probus sub Valentiniano praesectus praetorio; de quo videatur Paulinus, in vita Ambrosii. Ammian. l. 27. c. 28. eiusque filii Anicius Hermegenianus, Olybrius, Probinus et Probus, quorum duo priores una Consules fuêre, A. C. 395. fub initio imperii Arcadii et Honorii a Claudiano Poeta insigni carmine laudati. Ex ea Anicius Faustus, Anicius Maximus, Boeriiaetate, omnes diversis temporibus Consules, ceterique plures, quos recensere singulos, operae longioris esset. Nomen autem hoc, Boetii praesertim saeculô celebratum est, ob Ani cium illum Iulianum, qui, quemadmodum Flavius Constantinus primus Imperatorum; ita primus senatorum Romanorum Christianus fuit. Unde postea omnes fere Imperatores Flavii, sicut et senatores Anicii, affectatâ primariâ illâ familiâ cognominabantur; ut Romanorum Graecorumque Fasti annotant, et vetera monumenta loquuntur. Aniciorum, Proborum scilicet et Olybriorum splendorem, Secundinus ad D. Augustinum seribens notat, cum ait, Ego namque fateor, non tali diligentiâ, nec tantâ industriâ Anicianoe domus micare marmora, quamtâ tua scripta eloquentiâ. Quod et S. Gaudentius sermone de Macchaboeis, confirmat. Anicios, inquit apud Cassiodorum (epist. II. l. 10.) Rex Theodahadus, pene principibus pares oetas prisca progenuit. Familiam, inquit paulo post (epistola sequenti) totô orbe proedicatam. Nic Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.